monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 1, 10
MONTANUS VOTIENUS quaestionem hanc adiecit, an gratiam rettulerit Cimon Calliae: duxi, inquit, filiam tuam uxorem; filia tua Miltiadis nurus facta est. non putas beneficium communes cum Miltiade nepotes? GALLIO illam quaestionem duram movit sed diligenter executus est, quae solet esse (in) ingrati controversiis prima, an beneficium acceperit: non erat, inquit, mihi poena in carcere esse; mea voluntate illo perveneram. ita putas me libentius in cubiculo meo iacuisse? nullus tunc erat locus Athenis honestior quam qui Miltiaden habuerat. deinde et illam subiunxit quaestionem, an teneatur is, qui beneficium accepit, quod non petit: non rogavi, inquit, te; dedisti istud iactationi tuae, putasti ad gloriam tuam pertinere. ita tu non accepisses beneficium, si tibi solvere Miltiaden contigisset?